Notícias

 
Cupientes, pro pastoralis officii nobis divinitus iniuncti sollicitudine, kalendarium, nuper cu
09/05/12

Cupientes, pro pastoralis officii nobis divinitus iniuncti sollicitudine, kalendarium, nuper cura et iussu nostro correctum atque editum, ubique locorum ab omnibus qui illud, propter diversa impedimenta, statuto die mensis octobris proxime praeteriti observare non coeperunt, quamprimum in usum recipi, et, prout maxime expediens est, diligenter et exacte servari. Idcirco, ne subsequens mensis octobris, quod quidem nimis longum esset, expectetur, volentes, vigilantiae nostrae providentia, opportuna remedia hisce difficultatibus celeriter adhibere.

1. Motu proprio et ex certa scientia maturaque deliberatione nostra ac de apostolicae potestatis plenitudine, hac nostra perpetuo valitura sanctione statuimus, praecipimus et mandamus ut quicumque, in quibusvis regnis, provinciis, civitatibus et locis constituti, kalendarium emendatum praedictum hactenus nondum observare coeperunt; illud modo et formula infrascripta, semotis cunctis excusationibus et impedimentis, omnino servent, videlicet: cum perventum fuerit ad diem decimam februarii anni millesimi quingentesimi octuagesimi tertii, in quam cadit dominica quinquagesimae secundum antiquum kalendarium, transitus statim fiat ad diem XXI eiusdem mensis februarii, omissis decem diebus inter diem decimam et diem XXI februarii huiusmodi interpositis, quae erit feria secunda post dominicam quinquagesimae (mutata littera dominicali F in B), in qua dicatur officium et missa de S. Valentino presbytero et martyre, cum commemoratione Ss. Faustini et Iovitae martyrum et Sancti Simeonis episcopi et martyris; et feria tertia, de Cathedra; proxima autem feria quarta erit dies Cinerum; atque hoc pacto nulla amplius erit discrepantia in festorum tam mobilium quam fixorum celebratione.

2. Verum, quia difficile foret praesentes litteras ad universa christiani orbis loca deferri, volumus quod illarum transumptis, etiam impressis, manu notarii publici subscriptis, et sigillo personae in dignitate ecclesiastica constitutae obsignatis, eadem prorsus indubitata fides ubivis gentium et locorum habeatur, quae originalibus litteris adhiberetur, si forent exhibitae vel ostensae.

 
 
Acessos Serviços
Home Notícias Contabilidade Recursos Humanos Apoio à Gestão
Quem Somos Contactos Gestão Orçamental Tesouraria Fiscalidade
Serviços   Outsorcing de Serviços de Gestão Auditoria Financeira e de Gestão Estudos Económicos e Financeiros
Newsletter
      
 
 
Copyright © 2018 INOFIN Adicionar aos Favoritos Sugira este site a um amigo Política de Privacidade by &